Leviticus 19:16
Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. + 19.16 Non eris criminator. ISICH. LXX: Non ambulabis in domo, etc., usque ad qui tanto crimini est conjunctus. Non stabis contra. Quasi non te conjunges his qui proximis insidiantur, sicut multi, aliis sociati, faciunt quod per se non possunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
Cross References
Exodus 20:16Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. + 20.16 Non loqueris contra proximum, etc. AUG., ubi supra, In eo etiam quod dictum est, etc., usque ad et hujusmodi.
Exodus 23:7Mendacium fugies. Insontem et justum non occides: quia aversor impium. + 23.7 Mendacium fugies. RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.
1 Kings 21:10et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant: Benedixit Deum et regem: et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
Psalms 50:20Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. + 50.20 Benigne fac. Ibid. Jam gaudens, de ædificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiæ. Muri. Aug. Munimenta immortalitatis nostræ construantur in fide, spe, et charitate. 1
Proverbs 10:18Abscondunt odium labia mendacia; qui profert contumeliam, insipiens est. + 10.18 Abscondunt scientiam, etc. Si ergo verax et sapiens esse desideras, odium neque in abscondito cordis conteges, neque per oris contumeliam proferas; sed tuum cor dilectione et os veritate repleatur.
Proverbs 20:19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.