Leviticus 19:23
Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. + 19.23 Quando ingressi, etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judæos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quæ sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Quando ingressi fueritis terram. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judæi susceperunt. Unde plantare ligna pomifera præcepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et prædicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthæus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judæis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judæus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est prædicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. Et plantaveritis, etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in præsentis vitæ nocte gaudere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
24Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
Cross References
Exodus 6:12Respondit Moyses coram Domino: Ecce filii Israël non audiunt me: et quomodo audiet Pharao, præsertim cum incircumcisus sim labiis? + 6.12 Ecce filii, etc. AUG. Quæst. 16 in Exod. 70. Ecce ego gracili voce sum et quomodo exaudiet me Pharao. Non videtur tamen propter multitudinem populi excusare se de vocis gracilitate, sed etiam propter unum hominem: mirum si tam gracilis vocis fuit, ut nec ab uno posset audiri. An forte regius fastus non permittebat eos de proximo loqui.
Exodus 22:29Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.
Leviticus 14:34Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga lepræ in ædibus, + 14.34 Chanaan. ISICH. Terra Chananæorum Abrahæ promissa est, etc., usque ad quod ibi patet Salutate Nympham et domesticam ejus ecclesiam Col. 4..
Leviticus 23:14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. + 23.14 Panem. Oblatio præsentium donorum, quæ est Christi mysterium, reconciliavit nos Deo, et cibum præparavit novum. Polentam. LXX:, id est sata nova tosta non manducabitis, vel manibus contrita et emundata: sic enim, chidra, alii interpretantur, quia Christi præcepta actionem et correctionem quærunt Matth. 11..
Jeremiah 9:25Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium, + 9.25 Ecce dies venient. ID. Multæ gentium, et maxime Judææ et Palæstinæ confines, etc., usque ad circumcisio enim non prodest, nisi legem observes.