The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:24

Leviticus 19:24

Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But in the fourth year all the fruit thereof shall be holy to praise the LORD withal.

In Context

23Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis præputia eorum: poma, quæ germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis. + 19.23 Quando ingressi, etc. Permanet in proposito, ostendens fructum bonum ante Christi adventum non habuisse Judæos, cum dicit fructum non esse edendum in triennio, nec mundum, sed quarto anno mundandum, nec dicitur quæ sit mundatio. Spiritualiter ergo intelligendum est quod dicitur. Quando ingressi fueritis terram. Terram vocat divinam Scripturam, quam primo Judæi susceperunt. Unde plantare ligna pomifera præcepti sunt. Lignorum autem plantatio, meditatio legis est et prædicatio, secundum quod dicitur: Ego plantavi, Apollo rigavit, etc. I Cor. 3.. Bona quidem mandata erant tanquam ligna pomifera, sed illi quod debebant non faciebant, tantum sequentes litteram. Fructus ergo, id est operatio legis, triennio erat immunda, ab Abraham usque ad David, a David usque ad transmigrationem Babylonis; inde usque ad Christum, sicut Matthæus distinxit Matth. 1.. Quarto anno fructum legis sanctum commendat et laudabilem, non tamen adhuc esse Judæis esibilem. Fructus enim legis in quarto anno, id est in adventu Christi, sanctus et laudabilis, quem Sanctum sanctorum faciebat, cujus opera laudabilia et gloriosa. Unde et in paralytico grabatum portante glorificabant Deum Matth. 8., qui dedit talem potestatem hominibus: sed nondum edehat Judæus, quia non conversus. In quinto vero anno, id est prædicantibus apostolis, fructum ejus ederunt quicunque crediderunt. Et plantaveritis, etc. GREG., lib. VIII Moral., cap. 35. Ligna pomifera, etc., usque ad in præsentis vitæ nocte gaudere.

25Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quæ proferunt. Ego Dominus Deus vester.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Numbers 18:12Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. + 18.12 Omnem medullam, etc. ORIG. Ostendimus mandatum de primitiis frugum, etc., usque ad unde per angelum videtur quasi primitiæ Deo oblatus. Christus est primitiæ primitiarum. Cornelius primitiæ gentium. Alii primitiæ Ecclesiarum, sicut quidam primitiæ Asiæ, alii Achaiæ. ORIG. Aderit unusquisque angelorum, etc., usque ad quæ non angeli vel principis, sed Dei portio est. ID. Offerunt ergo angeli ex nobis primitias, etc., usque ad ut quærant quæ sursum sunt, non quæ super terram. ID. Offerunt angeli primitias, etc., usque ad alius princeps multorum esse ponitur, alius principatui subjectus. ID. Agri angelorum corda nostra sunt, quisque eorum ex agro quem colit offert primitias Domino. ID. Sicut Christus Rex regum, etc., usque ad sufficeret nobis hæc gratia.

Deuteronomy 14:28Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas. + 14.28 Aliam decimam. Extra illam, scilicet quam manducas cum tuis et Levitis, in loco quem elegerit Dominus.

Proverbs 3:9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: + 3.9 Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:23Leviticus 19Leviticus 19:25 →