Exodus 22:29
Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere: primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. + 22.29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 13:12separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Exodus 23:19Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ. + 23.19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.
Leviticus 22:27Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suæ: die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino. + 22.27 Bos ovis et capra. ISICH. Mater omnium natura est, etc., usque ad unde Salomon: Ante mortem non laudes hominem Eccli. 11..
Deuteronomy 15:19De primogenitis, quæ nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium. + 15.19 De primogenitis. AUG., quæst. 23. Primogenita dicit, etc., usque ad quia solus de substantia Patris, et æqualis et coæternus. Sanctificabis Domino Deo tuo. Non tibi, sed omnium largitori: Quia omne datum optimum desursum est Jac. 1.. Quod autem leve in nostra cogitatione, vel maculosum in nostra conversatione, vel claudum in operum progressione, vel cæcum ignorantia mentis aut aliqua parte deforme vel debile, non debemus Deo immolare, id est, imputare, sed nobis. Non operaberis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 34. In primogenito bovis arare, etc., usque ad deceptus animus non deprehendat quæ in eis sunt mala.
2 Kings 4:42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
Proverbs 3:9Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei: + 3.9 Honora Dominum de tua substantia. Ut scilicet homines, qui ejus palma sunt, qui ad ejus imaginem facti sunt recreentur. Et de primitiis omnium. Non solum de substantia pecuniæ, etc., usque ad non sibi, sed ei tribuit.