Leviticus 19:32
Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. + 19.32 Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 48:12Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. + 48.12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, etc. Isid. in Gen., tom. 5 Sicut factum est in Esau et Jacob, dicente Domino: Major serviet minori, ita et in filiis Joseph, etc., usque ad et juniorem de sinistro dextrum.
1 Kings 2:19Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia: et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum: positusque est thronus matri regis, quæ sedit ad dexteram ejus. + 2.19 Venit ergo Bethsabee ad regem. RAB. Adonias Bethsabee interveniente, etc., usque ad nec lex quam Judæi sibi adjutricem apud Deum esse opinantur.
Job 32:6Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit: [Junior sum tempore, vos autem antiquiores: idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam. + 32.6 Respondensque Eliu filius. GREG. in Job., l. 23. Hæc quia soliditate gravitatis carent, etc., usque ad usum tamen exercet vehementer. Ibid. Non parva condemnatio est ex bono, etc., usque ad ut in ejus ruina discerent quid de elatione timerent.
Proverbs 20:29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
Lamentations 5:12Principes manu suspensi sunt; facies senum non erubuerunt.
1 Timothy 5:1Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem: juvenes, ut fratres: + 5.1 Seniorem ne increpaveris. Ne, indigne ferens se a minore correctum, magis exasperetur quam proficiat.