The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:33

Leviticus 19:33

Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei: + 19.33 Si habitaverit advena, etc. Terra a Deo nobis data, est virtutum scilicet cultura, et bona doctrina. Si quis ergo ad fidem nostram converti voluerit, et civis terræ nostræ ascribi, non affligamus eum, nec imponamus grave jugum, sicut Pharisæi, de quibus dicitur: Alligant onera gravia et importabilia, digito autem suo nolunt ea movere Matth. 23.. Sit nobis sicut indigena, qui scilicet nutritus est in fide, et crevit in pietate. Hinc Petrus ad eos qui credentes de gentibus circumcidere volebant, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum? Act. 15.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if a stranger sojourn with thee in your land, ye shall not vex him.

In Context

32Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. + 19.32 Coram cano capite, etc. In senibus est sapientia, et in multo tempore prudentia Job 12.. Hinc Paulus ait: Presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina I Tim. 5..

34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Exodus 22:20Qui immolat diis, occidetur, præterquam Domino soli.

Exodus 23:9Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas: quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

Deuteronomy 24:14Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est:

Ezekiel 22:7Patrem et matrem contumeliis affecerunt: in te advenam calumniati sunt in medio tui: pupillum et viduam contristaverunt apud te.

Malachi 3:5Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:32Leviticus 19Leviticus 19:34 →