The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:36

Leviticus 19:36

Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. + 19.36 Statera justa, etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinæ Scripturæ sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Matth. 15..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Just balances, just weights, a just ephah, and a just hin, shall ye have: I am the LORD your God, which brought you out of the land of Egypt.

In Context

35Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. + 19.35 Nolite facere, etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7..

37Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. + 20.2 Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.

Deuteronomy 25:13Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: + 25.13 Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..

Proverbs 11:1[Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. + 11.1 Statera dolosa. Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.

Proverbs 20:10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:35Leviticus 19Leviticus 19:37 →