The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 20 › Proverbs 20:10

Proverbs 20:10

Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Divers weights, and divers measures, both of them are alike abomination to the LORD.

In Context

9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? + 20.9 Qui potest dicere. Non dicit, quis habet, etc., usque ad proximorum quasi vilia despiciunt, subdit: Pondus et pondus. Diversum pondus, etc., usque ad quibus indiciis judicium nostri dirigere debeamus.

11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. + 20.11 Ex studiis suis intelligitur. Quemcunque enim virtutibus cum modestia continentiæ, etc., usque ad sicut e contra: Amicus stultorum similis efficitur.

Read all of Proverbs 20

Cross References

Leviticus 19:35Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. + 19.35 Nolite facere, etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7..

Deuteronomy 25:13Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus: + 25.13 Non habebis in sacculo. In Levitico idem interdicitur. Salomon quoque ait: Pondus magnum et pusillium, et mensuræ duplices, immundæ sunt apud Deum Prov. 20.. ISID. Non habebis in sacculo. Spiritualiter quo que studendum est, ne diversa pondera in corde habeamus, id est, districtionis regulam nobis mollientes, eos quibus verbum Dei prædicamus districtioribus præceptis quasi gravioribus ponderibus obruamus. Quod cum facimus, diverso pondere præceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde: Abominatio est Domino pondus duplex Prov. 20..

Proverbs 16:11Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.

Amos 8:4[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,

Micah 6:11Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 20:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 20:9Proverbs 20Proverbs 20:11 →