The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:35

Leviticus 19:35

Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. + 19.35 Nolite facere, etc. In præcedentibus præcipit in judicio justitiam servari, hic in ponderibus et mensuris, et ne abutamur ad injustitiam justitiæ terminis: hæc enim termini sunt vendentibus et ementibus, sicut leges judicibus; ut ab omni injustitia contra proximum caveatur. Quod enim diviti agrorum possessiones et pecuniæ thesauri, hoc pauperi mensura vini et tritici, et hujusmodi. ISICH. Nolite facere, etc. In judicio mentis non debemus injuste agere, nec mensuras naturalis justitiæ corrumpere, aliter nostra, aliter proximi peccata judicantes. In quo enim judicio judicaverimus, judicabitur et de nobis; et in qua mensura mensi fuerimus, remetietur nobis Matth. 7..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall do no unrighteousness in judgment, in meteyard, in weight, or in measure.

In Context

34sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos: fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.

36Statera justa, et æqua sint pondera, justus modius, æquusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti. + 19.36 Statera justa, etc. ID. Stateras quoque divinas, et mensuras divinas justas habeamus; id est, leges divinæ Scripturæ sancte et juste custodiamus: nihil nostrum inferentes, nihil suum auferentes, ne nobis istud dicatur: Quare transgredimini mandatum Dei propter traditiones vestras? Matth. 15..

Read all of Leviticus 19

Cross References

Leviticus 19:15Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. + 19.15 Non facies, etc. ISICH. Summam et perfectam justitiam, etc., usque ad et surdum ac cæcum irridere divitum et potentum sunt.

Deuteronomy 25:15Pondus habebis justum et verum, et modius æqualis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

Proverbs 11:1[Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus. + 11.1 Statera dolosa. Vel pecuniæ vel judicii, etc., usque ad et actioni congruit.

Proverbs 20:10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.

Ezekiel 45:10Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.

Micah 6:1[Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:34Leviticus 19Leviticus 19:36 →