The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:8

Leviticus 19:8

portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore every one that eateth it shall bear his iniquity, because he hath profaned the hallowed thing of the LORD: and that soul shall be cut off from among his people.

In Context

7Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus:

9Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, + 19.9 Cum messueris, etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, præsenti capitulo præcipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. Cum messueris, etc. Aperte ostendit quia doctores Judæorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quædam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes, etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahæ se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non mœchaberis, metant Judæorum doctores; quæ autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiæ doctoribus, et quæ illis metentibus decidunt, id est quæ ipsi non intelligunt.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Exodus 30:33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

Leviticus 7:20Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis.

Leviticus 22:15Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: + 22.15 Filiorum Isræl. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiæ nostræ conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:7Leviticus 19Leviticus 19:9 →