The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:9

Leviticus 19:9

Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, + 19.9 Cum messueris, etc. Ut dilectionem adinvicem habeamus, ut amatores et misericordes in pauperes simus, præsenti capitulo præcipitur. Debemus enim egentibus dare, nec debita violenter exigere, et reliquias bonorum nostrorum concedere, imitando Deum datorem omnium. Propterea metentes vel vindemiantes vult aliquid derelinquere pauperi et proselyto, ne datori omnium videatur ingratus, qui aliis divitias dedit, alios de aliorum reliquiis vivere voluit; ut sic probaret dispensationem divitum, et patientiam pauperum. Pauperes enim et proselytos non abjicit, quibus etiam sic victum providit. Unde subdit: Ego Dominus Deus vester, scilicet qui divites facio, qui pro vobis pauper fio, qui propter miseriam inopum et gemitum pauperum aliquando exsurgam. Cum messueris, etc. Aperte ostendit quia doctores Judæorum totius legis interpretationem non capiunt, sed quædam pauperi et proselyto derelinquunt, gentibus scilicet, quibus dicitur: Beati pauperes, etc. Matth. 5.. Qui et proselyti sunt, quia cognationi Abrahæ se ingerunt. Quod ergo dicitur: Non occides, Non mœchaberis, metant Judæorum doctores; quæ autem spiritualem habent interpretationem, sicut emundationes, sacrificia et similia, cedant Ecclesiæ doctoribus, et quæ illis metentibus decidunt, id est quæ ipsi non intelligunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And when ye reap the harvest of your land, thou shalt not wholly reap the corners of thy field, neither shalt thou gather the gleanings of thy harvest.

In Context

8portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.

10neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis: sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. + 19.10 Neque in vinea. ISICH. Vinea Domini sabaoth, etc., usque ad ut experimento divinum eloquium comprobetur.

Read all of Leviticus 19

Cross References

Leviticus 23:22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester. + 23.22 Postquam, etc. Eadem superius dixisse videtur, sed ibi: Non complebitis missionem vestram; hic autem ait: Non secabitis eam usque ad solum, et differentiam innuit ipsa mutatio verborum. Segetem terræ, etc. Conversationis, cujus messio post resurrectionem Christi, et adventum Spiritus sancti, non tamen omnem scientiam, quam in futuro sumus habituri, tradit verbum prædicationis. Sunt enim quæ nunc non possunt nobis revelari Matth. 8., unde in prædictis festivitatibus hanc legem interposuit. Pauperibus et peregrinis. LXX: pauperi et proselyto, id est Christo, qui non habuit ubi caput reclinaret, et in propria venit, et sui eum non receperunt. Hic solos intelligit qui remanent; unde: O altitudo sapientiæ et scientiæ Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Rom. 11.

Deuteronomy 24:19Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. + 24.19 Non reverteris. Invidendo gentibus, qui sunt advenæ testamentorum Dei.

Ruth 2:2Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam: Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quæ fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit: Vade, filia mea.

Ruth 2:15Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Præcepit autem Booz pueris suis, dicens: Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:8Leviticus 19Leviticus 19:10 →