The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 22 › Leviticus 22:15

Leviticus 22:15

Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: + 22.15 Filiorum Isræl. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiæ nostræ conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they shall not profane the holy things of the children of Israel, which they offer unto the LORD;

In Context

14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. + 22.14 Qui comederit de sanctificatis, etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante te Prov. 23.. Addet quintam, etc. LXX: Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quæ superna sunt suspicemur. Et dabit sacerdoti in sanctuarium. ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quæ videntur, ut omnes excedant sensus.

16ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.

Read all of Leviticus 22

Cross References

Exodus 28:43et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.

Leviticus 22:9Custodiant præcepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos. + 22.9 Custodiant, etc. Præcepta Domini custodientibus ea causa sunt justificationis et salutis; transgredientibus vero, peccati et mortis, et præcipue in perceptione sanctorum. Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, etc. I Cor. 11.

Ezekiel 22:26Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea: inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt: et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 22:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 22:14Leviticus 22Leviticus 22:16 →