Leviticus 2:4
Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. + 2.4 Cum obtuleris sacrificium, etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:8Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. + 12.8 Et edent carnes, etc. GREG., ibid. Nocte agnum comedimus, etc., usque ad de fermento enim laudem immolat, qui Deo sacrificium de rapina parat. Cum lactucis, etc. GREG., ibid. Lactucæ agrestes valde amaræ sunt, etc., usque ad ut dispensari omnia per Spiritus sancti potentiam sciat.
Exodus 29:2panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita: de simila triticea cuncta facies. + 29.2 Et crustulam. BEDA, ubi supra. Crustulam oleo conspersam ad consecrationem nostram Domino offerimus, cum omnia, quæ facimus, per internam Spiritus gratiam in cordis devotione pinguescunt. Lagana oleo lita, cum foris spiritualia esse, quæ agimus, indubitanter in exemplum vivendi ostendimus; quibus oblationibus consecratio nostra perficitur, dum per bona opera et cogitationes puras meritum nobis sanctimoniæ, Deo donante, acquirimus. Cumque laveris patrem, etc. ID. Prius lavari jubentur, deinde ornari vestibus, quia quicunque sacerdotii officium assumit, unda lacrymarum se abluere debet, ut ad ministerium divinum dignus approximet. BEDA. Posset in hoc lavacro baptisma sacri fontis intelligi, si consequeretur ut quis in sacerdotium electus, tunc primum aqua baptismatis in remissionem peccatorum ablueretur, et non contradiceret Apostolus dicens: Non neophytum in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli I Tim. 3..
Leviticus 6:17Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto. + 6.17 Sicut pro peccato. Simile innuit hoc sacrificium ei, quod et pro peccato et pro delicto: sermo enim de Deo maxime ad expiationem et ad emundationem animæ habetur, quando oleo et thuri, id est, eleemosynæ et orationi, sacrificium verbi Dei, id est, theologiæ, conjunguntur.
Leviticus 10:12Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. + 10.12 Tollite sacrificium, etc. ISICH. Quod pectusculum confidentiam, etc., usque ad quæ autem ad pacifica et salutaria pertinent, totius populi sunt. Tollite, etc. Arcana, scilicet et profunda Scripturæ sacramenta, quæ vulgus non capit, retinenda ac comedenda sunt perfectis; juxta altare, id est juxta Dominicæ passionis fidem et auctoritatem.
1 Chronicles 23:29Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..