Leviticus 6:14
Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. + 6.14 Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
Cross References
Leviticus 1:9intestinis et pedibus lotis aqua: adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
Leviticus 1:17confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
Numbers 15:4offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin: + 15.4 Sacrificium, etc. Fidem incarnationis Christi, quæ in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex præcipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est.
Numbers 15:9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin:
John 6:32Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. + 6.32 Dixit ergo. Quod præferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de cœlo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de cœlo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam æternam.