bible.software › Leviticus › Leviticus 2 › Leviticus 2:5
Leviticus 2:5
Si oblatio tua fuerit de sartagine, similæ conspersæ oleo et absque fermento, + 2.5 Si oblatio tua fuerit, etc. ISICH. in Lev. Oblatio de sartagine, etc., usque ad et ideo ab ejus scientia recessit. Similæ conspersæ, etc. Quia mortuus est et misertus nostri. Absque fermento, id est, sine macula.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And if thy oblation be a meat offering baken in a pan, it shall be of fine flour unleavened, mingled with oil.
In Context
4Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano: de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita. + 2.4 Cum obtuleris sacrificium, etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. Coctum in clibano virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitæ, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de cœlo suscepit. Unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quæ facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum præcellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiæ sæcularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetæ scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Lagana. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: hæc tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi prædixerunt, qua in salutem humani generis venit.
6divides eam minutatim, et fundes super eam oleum. + 2.6 Divides eam minutatim: ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. Et fundes super, etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. De sartagine. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quæ igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare.
Read all of Leviticus 2
Cross References
Leviticus 7:9Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur: + 7.9 Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.
Numbers 7:43obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum:
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 2:5