Leviticus 20:13
Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. + 20.13 Qui dormierit cum masculo, etc. Hoc peccatum injuria naturæ est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:5Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
Deuteronomy 23:17Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël. + 23.17 Non erit meretrix. AUG., quæst. 37. LXX: Non erit meretrix, etc., usque ad unde quid nobis videretur, ibi tractavimus. Non offeres mercedem prostibuli. AUG. quæst. 38. LXX: Non offeres, etc., usque ad dicendum fuit, quod Domino abominatio sit. Pretium canis, rapacis. Dona iniquorum non probat Altissimus. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris Eccli. 34..
Romans 1:26Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ: nam feminæ eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam. + 1.26 Passiones. Id est voluptates quæ, etsi delectent, sunt passiones tamen, naturæ non nominandæ. Naturalem usum. AUG., lib. III cont. Jul. Pelag., c. 20. Putas Juliane Apostolum ex hoc laudasse libidinem, etc., usque ad contra naturam est et flagitiosum.
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,