The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 20 › Leviticus 20:14

Leviticus 20:14

Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. + 20.14 Qui supra uxorem, etc. Sævam huic delicto pœnam decernit. Qui enim ex matre sunt geniti, his quos filia genuit, cum unus pater sit, incertum est utrum fratres sint an avunculi. Caveatur ergo tam incerta commistio. Sed quia omnis peccati concupiscentia mater est, si qua nobis concupiscentia sit, actionem non conjungamus ei. Qui enim hoc facit, igne incenditur, et concupiscentia et actio ejus. Si enim facta carnis spiritu mortificaverimus, vivemus Rom. 8..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if a man take a wife and her mother, it is wickedness: they shall be burnt with fire, both he and they; that there be no wickedness among you.

In Context

13Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas: morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. + 20.13 Qui dormierit cum masculo, etc. Hoc peccatum injuria naturæ est: unde et morte mulctari decretum est. Spiritualiter autem eum qui fortis est animo et masculus vir enim in divina Scriptura, perfectus in virtutibus nominatur verbis pravis vel actionibus effeminare caveamus, ne cum ipso dissolvamur et simul moriamur.

15Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. + 20.15 Qui cum jumento, etc. Nimia contra eos exercetur districtio, qui in tantum iniqui et libidini dediti, ut inaudita scelera concupiscerent: unde viris vel mulieribus commistis quadrupedibus, mortis pœnam indixit. Fidelibus quoque non erit hæc lex superflua, si quadrupedia voluntates pravas ad terram pronas intelligamus: quæ manus sicut homines non habent, quia omni humana actione carent, unde cognationes nobiscum non habent. Vir ergo vel mulier, quæ non languore naturæ, sed deliberatione eis cohæserit vel coierit, reus est mortis. Ipsi quoque mori dicuntur illis mortuis, neque enim per se subsistunt, nec ulla peccati substantia est, sed in peccatoribus operatur. AUG. Qui cum jumento, etc. Quæritur quomodo pecus reum sit, cum nec rationale nec legis capax sit? an quemadmodum transferuntur verba metaphorica ab animali ad animale; sicut dicitur ventus improbus, vel iratum mare, ita et hic translatum a rationali ad irrationale? Nam inde pecora jussa sunt interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant memoriam facti.

Read all of Leviticus 20

Cross References

Leviticus 18:17Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. + 18.17 Ut reveles ignominiam ejus. Quasi familiare et cognatum est nobis peccatum. Unde invicem debemus condolere, et onera nostra portare, ut adimpleamus legem Christi, qui peccata nostra portavit.

Deuteronomy 27:23Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. + 27.23 Cum socru sua. Socrus, pravæ actionis concupiscentia, quia omnis peccati concupiscentia mater est. Diligenter ergo attendamus ut concupiscentiæ resistamus, ne cupita impleamus.

Joshua 7:25ubi dixit Josue: Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël: et cuncta quæ illius erant, igne consumpta sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 20:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 20:13Leviticus 20Leviticus 20:15 →