The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 20 › Leviticus 20:22

Leviticus 20:22

Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. + 20.22 Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall therefore keep all my statutes, and all my judgments, and do them: that the land, whither I bring you to dwell therein, spue you not out.

In Context

21Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam: turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt.

23Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. + 20.23 Nolite ambulare, etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt.

Read all of Leviticus 20

Cross References

Exodus 21:1Hæc sunt judicia quæ propones eis. + 21.1 Hæc sunt judicia, etc. AUG., loc. 91 in Exod. Distinctius amodo explicantur ea quæ ad proximum pertinent; notanda locutio cum dictum sit Moysi: Hæc sunt judicia quæ propones eis; cætera ad populum dicuntur. Si emeris servum Hebræum, etc. AUG., quæst. 77 in Exod. Ne Christiani hic flagitarent a dominis suis, apostolus jubet dominis servos esse subditos I Petr. 2., ne nomen Domini et doctrina blasphemetur: illud enim inde constat in mysterio esse præceptum, quia pertundi subula ejus aurem ad postem præcepit Deus, qui libertatem recusasset. GREG., hom. 3 in Ezech., tom. 2. Sciendum quia cum activa et contemplativa vita ex Dei gratia sint, etc., usque ad quia illa quies intima in ænigmate videtur. Sex annis. ISID. In sex ætatibus hujus sæculi servientes, septimo die, id est æterno sabbato, liberabimur, si tamen voluerimus esse liberi dum in hoc sæculo servimus peccato. Si autem noluerimus, perforabitur auricula in testimonium inobedientiæ, et cum uxore et filiis nostris, quos prætulimus libertati, id est cum carne et operibus ejus, peccato serviemus in æternum.

Leviticus 18:25et quibus polluta est terra: cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

Leviticus 26:33Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestræ dirutæ.

Deuteronomy 5:1Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. + 5.1 Audi, Isræl, etc. AUG., quæst. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere?

Psalms 19:8Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 20:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 20:21Leviticus 20Leviticus 20:23 →