The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 20 › Leviticus 20:23

Leviticus 20:23

Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. + 20.23 Nolite ambulare, etc. Non solum Judæis, sed omnibus gentibus hæc observanda sunt, si Deo servire volunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall not walk in the manners of the nation, which I cast out before you: for they committed all these things, and therefore I abhorred them.

In Context

22Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. + 20.22 Custodite leges, etc. Non sufficit partem legis custodire, necesse habemus observare omnia præcepta et judicia.

24Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. + 20.24 Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur.

Read all of Leviticus 20

Cross References

Leviticus 18:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester: + 18.2 Ego Dominus. Quasi dicat, Cognoscite vestrum creatorem; diligenter servate ejus præcepta.

Leviticus 18:24Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatæ sunt universæ gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum, + 18.24 Nec polluamini in omnibus his, etc. ISICH. Quanta pollutio sit in prædictis, pœna pollutorum ostendit. Nec incaute prætereundum, quia ea quæ invicem sibi conjuncta sunt, in unum colligit, ut ostendat quia qui in uno pollutus fuerit, in omnibus offendit Jac. 2.. Contaminatæ sunt universæ gentes, etc. Dæmones, qui propter multitudinem dicuntur gentes universæ. Qui cum omni peccato gaudeant, præcipue tamen fornicatione et idololatria, quia in his et corpus et anima maculatur, et totus homo, qui terra dicitur. Sed visitavit Deus terram, id est hominum genus.

Leviticus 18:30Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. + 18.30 Custodite mandata mea. Quasi: Mea sunt mandata, non hominis; ad cujus imaginem facti estis; quam polluere non debetis: quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis I Cor. 3..

Deuteronomy 12:30cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversæ, et requiras cæremonias earum, dicens: Sicut coluerunt gentes istæ deos suos, ita et ego colam.

Jeremiah 10:1[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël. + 10.1 Audite verbum, etc. HIER. Proprie adversus eos loquitur, etc., usque ad et ex causis cœlestium moderentur terrena.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 20:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 20:22Leviticus 20Leviticus 20:24 →