bible.software › Leviticus › Leviticus 20 › Leviticus 20:25
Leviticus 20:25
Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye shall therefore put difference between clean beasts and unclean, and between unclean fowls and clean: and ye shall not make your souls abominable by beast, or by fowl, or by any manner of living thing that creepeth on the ground, which I have separated from you as unclean.
In Context
24Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in hæreditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis. + 20.24 Lacte. Deliciis beatitudinis, quibus nihil suavius, nihil dulcius, et sine omni labore et dolore erunt, sicut mel et lac, quæ sine nostro labore præparantur.
26Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. + 20.26 Ego Dominus. Ne cogitetis dicentes: Quid comedemus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? hæc enim omnia gentes inquirunt Matth. 6.. Qui autem sublimiorem conversationem et retributionem sequuntur, separari debent a cæteris gentibus. Separate, etc. Jumenta vel pecora, populares: volatilia, contemplatores lex appellat. Omnis popularis mundus propter simplicitatem a pluribus judicatur. Similiter contemplativus, sed non ita est: popularis enim debet esse prudens in bono, simplex in malo, hic enim solus mundus est. Contemplativus quoque conscientiam debet habere mundam, et fidem non fictam. Qui hæc non habent, ad vaniloquia convertuntur, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant I Tim. 1.. Diligenter ergo mundi separandi sunt ab immundis, ut mundos sequamur, immundos fugiamus. Notandum vero quam discrete in quadrupedibus et volatilibus hic legislator distinguit, et non in reptilibus terræ. Cuncta enim quæ moventur in terra immunda sunt, terrena autem sapiunt, quibus Deus venter est ipsorum Philip. 3.. Et quæ, etc. AUG., quæst. 76 in Lev. Videtur dicere quod non sunt hæc natura immunda, sed pro aliquo sacramenti signo, quia dicit quia ostendit eis immunda, tanquam immunda eis non essent nisi ostensa fuissent. Lapidibus. Quia vanis erroribus simplicem populum seducunt; unde ventrem nutriunt, et auditoribus placere cupiunt: quales hodie in Ecclesia multi sunt, de quibus Paulus ait: Hi enim non serviunt Christo, sed suo ventri, et per dulces sermones, et benedictiones seducunt corda innocentium Rom. 16..
Read all of Leviticus 20
Cross References
Leviticus 11:1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 11.1 Locutus est Dominus. ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes.
Acts 10:11et vidit cælum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de cælo in terram, + 10.11 Cœlum apertum. BEDA. Apertio cœli revelatio est sacramentorum cœlestium proxime futura gentibus. Designat autem in hoc cœlos gentibus esse apertos, et introitum esse pandendum. Vas quoddam. ID. Vas illud designat Ecclesiam, etc., usque ad per quos Ecclesia cœlesti dono imbuta sublimatur. Linteum. Pro Ecclesia, pro candore sanctitatis, et mortificatione carnis. De cœlo in terram. RAB. Inde monemur, ut ubi caput nostrum est et radix (cujus rami sumus) illuc penetret anchora spei nostræ.
Ephesians 5:7Nolite ergo effici participes eorum.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 20:25