Leviticus 11:1
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens: + 11.1 Locutus est Dominus. ISICH. Quidquid a Deo factum ipsa institutionis auctoritate mundum est. In animalibus igitur mores pinguntur hominum, et actus, et voluntates, ex quibus fiunt mundi vel immundi. ID. Dixit Dominus ad Nœ: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum Gen. 9., etc. In Genesi quoque dictum est: Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona Gen. 1.. Hic autem quædam prohibentur, velut mala, et immunda decernuntur. Non sunt tamen ista contraria sibi: nam et Judæorum gastrimargiam ad modicum Dominus reprimit, et spiritualis præceptorum expositio quales debeant esse instruit. Lex enim nutrimentum est animæ rationalis rationabiliter intellecta. Sicut autem in superioribus per oblationes figuravit offerentes, sic nunc per ea quæ comeduntur exprimit comedentes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the LORD spake unto Moses and to Aaron, saying unto them,
In Context
2Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ:
Cross References
Genesis 7:2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
Genesis 9:3Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
Leviticus 20:25Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda: ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quæ moventur in terra, et quæ vobis ostendi esse polluta.
Acts 10:14Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum. + 10.14 Mundacavi, etc. BEDA. Qui manducat cibum foris positum in suum trajicit corpus. Præcepit ergo gentes per incredulitatem, foris positas, societati Ecclesiæ (quam Petrus significat) inseri. ID. Gentiles Petrus immundos putabat, etc., usque ad sed in sola Dei dilectione constringat.