Leviticus 21:18
nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso, + 21.18 Si cæcus ISICH. Lumen contemplationis ignorans, præsentis vitæ tenebris pressus, qui dum venturam lucem diligenter non conspicit, nescit quo porrigat operis gressum. Si claudus. ID. Qui scilicet videt quo pergere debeat, sed infirmitate mentis non potest facere quod desiderat. Si parvo, vel grandi, vel torto naso. ID. Parvo naso est, qui ad tenendum mensuram discretionis idoneus non est: naso enim odores fetoresque dis cernimus. Nasus grandis et tortus, est discretionis immoderata subtilitas, quæ plus quam oportet vel decet excrescens, actionis confundit rectitudinem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 22:19ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris:
Matthew 23:16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. + 23.16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.
1 Timothy 3:2Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, + 3.2 Irreprehensibilem. Idem quod ad Titum, sine crimine. Res pene contra naturam, ut sine peccato: sed eligatur, cujus comparatio cæteri grex dicantur. Unius uxoris virum, etc. Id est monogamum post baptismum. Si enim et ante conjugem habuit quæ obierit, non ei imputatur, cui prorsus novo, nec stupra, nec alia quæ ante fuerunt jam obsunt. Sobrium, etc. Ministri templi prohibentur vinum et siceram bibere, ne ebrietate graventur corda eorum, et ut sensus vigeat, semper tenuis sit.
Titus 1:7Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: + 1.7 Oportet enim. Talis debet constitui: necesse est enim ad tractationem officii eum esse sine crimine, id est irreprehensibilem episcopum. Hic aperte ostendit presbyterorum nomine episcopos supra fuisse designatos.