Leviticus 21:23
ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
Cross References
Exodus 30:6Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
Leviticus 15:31Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos. + 15.31 Docebitis. Hoc neque de leprosis, neque his qui tangunt morticinia, sancivit. Immunditias. Omne peccatum immunditia est animæ, sed idololatria maxime. Tabernaculum. Interiorem hominem, in quo imago Dei. Verbum quoque caro factum est, et habitabit in nobis.
Leviticus 20:7Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
Leviticus 21:12Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. + 21.12 ID., quæst. 82. De sanctis non exibit. Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. Super patre. ORIG., hom. 14 in Lev. Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel cœlestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant. AUG., quæst. 85 in Levit. Quæri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Ego Dominus. AUG. quæst. 84. De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis præcessit.
Nehemiah 13:29Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.