The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 21 › Leviticus 21:12

Leviticus 21:12

Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus. + 21.12 ID., quæst. 82. De sanctis non exibit. Dum scilicet eorum funera celebrantur, de sanctis prohibitus est exire, etc., usque ad quod nonnullis diebus non imponebatur incensum. Super patre. ORIG., hom. 14 in Lev. Omnis homo in patre et matre pollutus est, etc., usque ad vel cœlestis matris libertatem indigna peccati servitute maculant. AUG., quæst. 85 in Levit. Quæri potest, etc., usque ad sicut de ipso Aaron Scriptura testatur. Ego Dominus. AUG. quæst. 84. De Moyse etiam dictum est, etc., usque ad nec superflua judicata est visibilis sanctificatio, quia invisibilis præcessit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Neither shall he go out of the sanctuary, nor profane the sanctuary of his God; for the crown of the anointing oil of his God is upon him: I am the LORD.

In Context

11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur. + 21.11 Ad omnem mortuum, etc. ISICH. LXX: Animam mortuam. Anima quæ peccaverit ipsa morietur Ezech. XVIII; Isa. 53.. Hac morte maxime gentes perierunt, quæ nec legem nec doctrinam habuerunt; sed Christus peccata omnium tulit, et tamen impollutus mansit. AUG. quæst. 81 in Lev. Ad omnem mortuum, etc. LXX: Super omnem animam mortuam non introibit. Quomodo dicat animam mortuam, etc., usque ad quod secundum non prohibuit.

13Virginem ducet uxorem: + 21.13 Virginem ducet uxorem. HIERON., epist. ad Fabiolam. Vidua est cujus maritus, etc., usque ad unde: Despondi enim vos uni viro virginem castam, etc. Nolo discipulam conjugemque pontificis quidquam habere veteris hominis. Si consurreximus cum Christo, quæ sursum sunt sapiamus, præteritorum obliti, futurorum avidi. Infelix Simon qui post baptismum de antiquo matrimonio cogitavit, nec ad virginalem venerat puritatem, Petri consortio indignus fuit.

Read all of Leviticus 21

Cross References

Exodus 28:36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. + 28.36 Facies et laminam, etc. ID., ibid., c. 7. Lamina aurea in fronte pontificis, etc., usque ad ut eamdem resurrexisse fateamur. Sanctum Domino, etc. ID. Quod in lamina sculpi jubetur, etc., usque ad quam reparavit sua passione. ID. Sanctum Domini auro sculptum in fronte portamus, etc., usque ad qui omnibus debent exemplum virtutis ostendere.

Leviticus 8:9Cidari quoque texit caput: et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut præceperat ei Dominus.

Leviticus 10:7vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis: oleum quippe sanctæ unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta præceptum Moysi.

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 21:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 21:11Leviticus 21Leviticus 21:13 →