The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 22 › Leviticus 22:13

Leviticus 22:13

Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if the priest’s daughter be a widow, or divorced, and have no child, and is returned unto her father’s house, as in her youth, she shall eat of her father’s meat: but there shall no stranger eat thereof.

In Context

12Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quæ sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur. + 22.12 Cuilibet ex populo nupta. ID. Non sufficit in fide Christi nutriri: permanere et crescere in ea debemus; nec alienigenarum cuilibet, id est alienæ a Deo doctrinæ, vel legi vel actioni commisceri: nec quia de patribus sumus fidelibus, ideo de sanctis præsumamus, sed ubi et ipsi fideles persistamus.

14Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. + 22.14 Qui comederit de sanctificatis, etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante te Prov. 23.. Addet quintam, etc. LXX: Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quæ superna sunt suspicemur. Et dabit sacerdoti in sanctuarium. ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quæ videntur, ut omnes excedant sensus.

Read all of Leviticus 22

Cross References

Exodus 12:43Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Hæc est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo.

Leviticus 10:14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: + 10.14 Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.

Deuteronomy 24:2Cumque egressa alterum maritum duxerit,

Ezra 2:63Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 22:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 22:12Leviticus 22Leviticus 22:14 →