Deuteronomy 24:2
Cumque egressa alterum maritum duxerit,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And when she is departed out of his house, she may go and be another man’s wife.
In Context
Cross References
Leviticus 21:7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo, + 21.7 Scortum, etc. Sacerdos quilibet, nam de summo postea dicet, quod non nisi virginem ducat uxorem. Quæ repudiata est, etc. Quia culpabilis invenitur, hanc non debet ducere sacerdos uxorem, nec prædicere ejus observantiam litteralem.
Leviticus 22:13Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui: sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
Ezekiel 44:22Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël: sed et viduam quæ fuerit vidua a sacerdote, accipient.
Mark 10:11Et ait illis: Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam. + 10.11 Quicunque dimiserit. BEDA. Matthæus plenius: Quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mæchatur Matth. 5.. Una ergo solummodo causa est carnalis, fornicatio: una spiritualis, timor Dei, ut uxor dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla autem causa est Dei lege præscripta, ut alia ducatur vivente ea quæ est relicta.