Leviticus 22:14
Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium. + 22.14 Qui comederit de sanctificatis, etc. ISICH. Sancta sanctorum, etc., usque ad Unde Salomon: Cum sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ posita sunt ante te Prov. 23.. Addet quintam, etc. LXX: Super ipsum. Quinta ergo non aliunde, sed de ipso et cum ipso, vel super ipsum addi jubetur: hic est sermo prolatus ab ipso Christo super Dominicum mysterium. Ipse nos ab ignorantia removet, nec carnale vel terrenum aliquis putet. Hic bene quinta dicitur, quia spiritus et sermo quem tradit quinque sensus nostros componit; nec solum gustum producit ad mysterium, sed auditum et visum, tactumque et odoratum, ut nihil terrenum de his quæ superna sunt suspicemur. Et dabit sacerdoti in sanctuarium. ISICH. Sanctificationem mystici sacrificii, et a sensibilibus ad intelligibilia translationem vero sacerdoti oportet dari: quia per ejus virtutem et sermonem sanctificata sunt quæ videntur, ut omnes excedant sensus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.
Leviticus 27:13Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra æstimationem quintam partem. + 27.13 Quintam partem. Mentem, scilicet, quæ regit quinque sensus, sine qua virgines fatuæ ad nuptias non suscipiuntur Matth. 25..