Exodus 28:43
et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
42Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora:
Cross References
Exodus 27:21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. + 27.21 Et collocabunt. ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. Jac. 3.. Perpetuus erit, etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.
Leviticus 3:17jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem nec adipem omnino comedetis. + 3.17 Nec adipem. Propriam concupiscentiam, id est carnalem habere non debemus: Quisque enim tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Sanguinem prohibet comedi, ne quemquam interficiamus: sanguinem enim edere, bestiarum, id est crudelium, est. Ideo aut omnino additur: ut et proximis parcamus et nobis. Deo autem debet anima immolari, unde jussit sanguinem fundi circa basim altaris.
Leviticus 5:17Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, + 5.17 Anima si peccaverit, etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.
Leviticus 20:19Turpitudinem materteræ et amitæ tuæ non discooperies: qui hoc fecerit, ignominiam carnis suæ nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam.
Leviticus 22:15Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quæ offerunt Domino: + 22.15 Filiorum Isræl. Fidelem populum significat, qui per hoc mysterium Deum videt: et quicunque Deo consecrat in Dominicum sacrificium, sancta sanctorum sunt, quia ex eis conficitur corpus Christi. Ipse enim est primitiæ nostræ conspersionis: ideo recte ex nostris subsistit primitiis.
Numbers 15:15Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.