Leviticus 22:25
De manu alienigenæ non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia: non suscipietis ea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 21:6Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
Leviticus 21:21Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo: + 21.21 Omnis qui habuerit maculam Quisquis cuilibet horum vitiorum subjicitur, panes Domino offerre prohibetur, ne aliena delicta diluere non valeat, quem adhuc propria delicta devastant. AUG., quæst. 35 in Lev. Ablata est omnis dubitatio, etc., usque ad a quo incensum necesse erat imponi. Oportet sacerdotem esse animo et conversatione immaculatum, quem sicut Moses duodecim maculis juxta LXX mundum esse præcepit: sic Paulus duodecim conservare eum monuit dicens: Non superbum, non iracundum, non vinolentum, etc. I Tim. 2. Est enim Dei dispensator, qui subjectis debet virtutibus præcellere. Hoc quoque in Ecclesia fit si quis maculatus fuerit, et pœnitendo cessaverit, sanctis communicare non prohibetur: ministrare autem, vel ad velum accedere et ad altare non licet. Velum enim et altare corpus Christi est, unde Paulus: Habemus altare de quo comedere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt Hebr. 13.. Et alibi: Habentes fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem ejus Hebr. 10.. Et contaminare non debet, etc. Inordinate agendo populum scandalizent, putantes superfluum esse Dei ministerium, et justitiam et judicium.
Numbers 16:40ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen. + 16.40 Sicut passus est. ID. Posteris quoque datur exemplum, ne quis præsumptione superbi spiritus non sibi a Deo datum munus pontificatus invaderet; sed illi cedat quem non ambitio humana, non favor corruptus, nec largitio damnanda asciverit.
Malachi 1:7Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est.
Ephesians 2:12quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. + 2.12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus.