Malachi 1:7
Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? in eo quod dicitis: Mensa Domini despecta est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 2:11Omnis oblatio quæ offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino. + 2.11 Omnis oblatio. ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quæ jam secundum legem non potest offerre Isræl. Fermenti ac mellis. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Ac mellis. Gentilis eloquentiæ, quæ voce suavis est, non re. Unde: Favus distillans labia meretricis Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Mel et lac sub lingua tua Cant. 4., præsentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judæorum littera linguæ Ecclesiæ, id est doctrinæ subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: Non adolebitur in sacrificium, id est, holocaustum: primitias tantum eorum offeretis. Primitias enim illius sapientiæ offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Sicut vester pœta dixit: hujus et genus sumus. Quod enim invenit congruum scientiæ Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: Super altare vero non imponentur, et cum liceret dici non ponentur, dicit: Non imponentur in odorem suavitatis: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quæque omittimus.
Deuteronomy 15:21Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel cæcum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo:
Ezekiel 41:22Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum: et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me: Hæc est mensa coram Domino.
Malachi 1:12Et vos polluistis illud in eo quod dicitis: Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
1 Corinthians 11:21Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. + 11.21 Unusquisque enim, etc. Notat illos qui munera quæ offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quæ a Christo in hujusmodi re data est iterat.