Numbers 28:26
Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea. + 28.26 Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges, etc. ORIG. Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem et similia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
25Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
Cross References
Exodus 23:16Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro: solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
Leviticus 23:8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. + 23.8 Sacrificium, etc. LXX: holocaustomata, ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; præterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, hæc finis, in quo omnia possunt comprehendi.
Leviticus 23:15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
Numbers 28:18Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
Deuteronomy 16:10Et celebraris diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui:
1 Corinthians 15:20Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,