Leviticus 23:21
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. + 23.21 Celeberrimum. In quo gentium vocatio non modo prædicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitæ, et cæteræ gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Leviticus 23:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
Leviticus 23:7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, + 23.7 Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.
Leviticus 23:31Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris. + 23.31 Nihil ergo. Semper a malis et superfluis significat esse cessandum. Unde et Dominus nec causam dicere concedit, nec cogitare quid comedatur, aut quid bibatur, aut induatur, verum enim et sabbatum sabbatorum annuntiavit.
Deuteronomy 16:11et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum: in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.