Exodus 32:5
Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:14Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. + 12.14 Habebitis autem hanc diem, etc. AUG., in Exod. quæst. 43, tom. 3. Et facietis diem hunc in progenies vestras legitimum, æternum vel æternalem; quod Græce dicitur, non sic accipiendum est, etc., usque ad omni tempore præsentis vitæ simplicitas servanda, malitia cavenda.
Exodus 32:4Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.
Leviticus 23:4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. + 23.4 Hæ sunt ergo. Non Domino, sicut aliæ omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2..
Leviticus 23:37Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: + 23.37 Hæ sunt feriæ Domini, etc. ID. Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus.
1 Kings 12:32Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat.
2 Kings 10:20Et dixit: Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,