The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 23 › Leviticus 23:25

Leviticus 23:25

omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. + 23.25 Omne opus servile non facietis in eo. Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiæ in sanctificationem Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall do no servile work therein: but ye shall offer an offering made by fire unto the LORD.

In Context

24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.

26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

Read all of Leviticus 23

Cross References

Leviticus 23:21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. + 23.21 Celeberrimum. In quo gentium vocatio non modo prædicta est, sed impleta: quando Parti et Medi et Elamitæ, et cæteræ gentes audierunt apostolos loquentes variis linguis magnalia Dei Act. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 23:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 23:24Leviticus 23Leviticus 23:26 →