bible.software › Leviticus › Leviticus 23 › Leviticus 23:37
Leviticus 23:37
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei: + 23.37 Hæ sunt feriæ Domini, etc. ID. Legislatori consonat Paulus, etc., usque ad vel in periculis, vel voluntarie promittimus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
These are the feasts of the LORD, which ye shall proclaim to be holy convocations, to offer an offering made by fire unto the LORD, a burnt offering, and a meat offering, a sacrifice, and drink offerings, every thing upon his day:
In Context
36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. + 23.36 Dies quoque. ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc. Cœtus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1..
38exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
Read all of Leviticus 23
Cross References
Leviticus 23:4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis. + 23.4 Hæ sunt ergo. Non Domino, sicut aliæ omnes, sed Domini proprie, quibus hoste devicto genus humanum salvavit, et a captivitate reduxit Exod. 2..
Ecclesiastes 3:1[Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cælo. + 3.1 Omnia tempus habent. HIER. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 23:37