Leviticus 23:38
exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:8Memento ut diem sabbati sanctifices.
Leviticus 23:3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Deuteronomy 12:6et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium. + 12.6 Decimas et primitias, etc. AUG., quæst. 18. Quærendum est quomodo jubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari, nisi in civitate ubi templum erat, cum eas Levitis dari in lege præceperit.
2 Chronicles 31:14Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portæ, præpositus erat iis quæ sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
Ezra 2:68Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. + 2.68 Sponte obtulerunt in domum Dei ad, etc. ID., ibid. Magnæ devotionis indicium est, etc., usque ad quanto eos nec licitis uti considerant.
Psalms 76:12Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum: 1