Deuteronomii 16:8
Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. + 16.8 Die septima. Æterna requie, quam septenarius significat: propter sabbatum ubi nullus labor, nulla operandi ratio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 12:15Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
Leviticus 23:6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. + 23.6 Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..
Numbers 28:17et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. + 28.17 Quintadecima die. ID. Sequitur huic continua festivitas, etc., usque ad efficitur nequior et deterior. ID. Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis, etc., usque ad sacrificiis spiritalibus in purificatione mentis oblatis.
Nehemiah 8:18Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum. + 8.18 Septem diebus. ID., ibid. Scenopegia septem diebus agebatur, etc., usque ad in conspectu Dei congregatus, et nunquam segregandus exsultaverit.