Leviticus 24:15
Et ad filios Israël loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; + 24.15 Homo qui, etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur. Homo, etc. AUG., quæst. 87 in Lev. Si maledixerit Deum suum, peccatum accipiet. Nominans autem nomen Domini morte moriatur; quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus. ISICH. LXX: Homo homo, etc., usque ad sicut filius Isrælitidis nominavit et blasphemavit Josue 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 20:7Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.
Leviticus 20:16Mulier, quæ succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos.