The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 24 › Leviticus 24:22

Leviticus 24:22

Æquum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit: quia ego sum Dominus Deus vester.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Ye shall have one manner of law, as well for the stranger, as for one of your own country: for I am the LORD your God.

In Context

21Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. + 24.21 Qui percusserit, etc. Hæc secundum litteram Judæis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, præbe illi et alteram Matth. 5.. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternæ pœnæ erant a scelere revocandi.

23Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. + 24.23 Et eduxerunt, etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.

Read all of Leviticus 24

Cross References

Leviticus 17:10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, + 17.10 De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.

Numbers 9:14Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ. + 9.14 Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, etc. RAB. Ostendit nullam distantiam esse personarum apud Deum. Quicunque enim ad fidem catholicam conversus, et Christi baptismate ablutus, Ecclesiæ unitatem intraverit, ecclesiasticis poterit communicari mysteriis.

Numbers 15:29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 24:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 24:21Leviticus 24Leviticus 24:23 →