Leviticus 24:21
Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur. + 24.21 Qui percusserit, etc. Hæc secundum litteram Judæis erant necessaria, qui non poterant capere: Si quis percusserit te in dexteram maxillam, præbe illi et alteram Matth. 5.. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternæ pœnæ erant a scelere revocandi.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Leviticus 24:17Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. + 24.17 Qui percusserit et occiderit hominem. LXX: Qui percusserit animam hominis, etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quæ sunt Spiritus Dei. AUG., quæst. 88 in Lev. Qui percusserit animam hominis et mortuus fuerit, etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam.