The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 25 › Leviticus 25:28

Leviticus 25:28

Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum. + 25.28 Usque ad annum Annus, quia omnes horas in se habet, et dies et menses, et circuitus omnes, perfectionem significat. Peccatum aut perfectum et diuturnum non nisi perfecta pœnitentia emendatur, in qua jejunium, oratio, cilicium, eleemosyna, et lacrymæ peraguntur: per hæc enim plena remissio acquiritur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if he be not able to restore it to him, then that which is sold shall remain in the hand of him that hath bought it until the year of jubile: and in the jubile it shall go out, and he shall return unto his possession.

In Context

27computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit: et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.

29Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus. + 25.29 Qui vendiderit domum. ID. Non exprimitur venditor, nec proximus, nec propinquus dicitur. Non enim unus est, sed totus populus: nec de cognatione Judæorum, sed Sodomæ et Gomorrhæ. Qui vendiderit domum, etc. In superiori capitulo spiritualem cujusque conversationem exposuit, hic generaliter de synagoga vel Ecclesia tractare intendit, quia Ecclesia gentium libertatem accipit, synagoga in perpetuum servit, exceptis Levitis, id est apostolis, et qui adhærent eis. ORIG., hom. 15 in Lev. Qui vendiderit domum, etc. De Jacob scriptum est, etc., usque ad semper pœnitentiam recipiunt, et semper redimuntur.

Read all of Leviticus 25

Cross References

Leviticus 25:13Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.

Leviticus 27:24In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. + 27.24 In jubilæo autem revertetur ad priorem Dominum, etc. Quia non statim, cum pœnitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: In jubilæo autem, etc., peracta enim pœnitentia et remissione suscepta, conversationis suæ agrum suscipiet.

Jeremiah 32:15hæc enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra ista. + 32.15 Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.

1 Thessalonians 4:13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. + 4.13 Per Jesum adducet cum eo. Semper euntes, eum sequendo venerunt ad somnum mortis, unde et in alia scribitur Epistola: Nos qui vivimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 25:28

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 25:27Leviticus 25Leviticus 25:29 →