Leviticus 26:43
quæ cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:30Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea, + 26.30 Cadetis inter ruinas. Cadit enim populus cum Pharisæis spiritualiter cadentibus, quos quasi idola admirabatur populus traditionibus eorum intentus.
Leviticus 26:41Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum: tunc orabunt pro impietatibus suis. + 26.41 incircumcisa mens eorum. Quia incircumcisi corde, vitiorum poliuti præputio, non enim quæ in carne est circumcisio Rom. 2.. Tunc orabunt pro impietatibus suis. LXX: Peccata sua placita habebunt, pœnas scilicet quas pro peccatis patientur.
2 Kings 17:7Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos.
2 Chronicles 36:14Sed et universi principes sacerdotum et populus prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Job 5:17Beatus homo qui corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes: + 5.17 Increpationem ergo Domini ne reprobes. Ibid. Reprobat qui se injuste pati conqueritur. Eliphaz ergo putans Job pro purgatione percuti, non probatione fortitudinis, quia Job libere loquitur, causas suæ percussionis quærens, putat eum increpationem Domini reprobare. Sic hæretici quod recte ab Ecclesia agitur, ad malum convertunt.
Psalms 50:15Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. + 50.15 Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor. 1