bible.software › Leviticus › Leviticus 25 › Leviticus 25:44
Leviticus 25:44
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: + 25.44 Servus et ancilla. ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilæum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Both thy bondmen, and thy bondmaids, which thou shalt have, shall be of the heathen that are round about you; of them shall ye buy bondmen and bondmaids.
In Context
43ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum. + 25.43 Ne affligas, etc., quia in quo judicas, judicaberis: et eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis Matth. 17..
45et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: + 25.45 Qui ex his. ISICH. Judæorum cognati hæretici, qui eadem nobiscum prædicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt. Hos habebitis. ID. Quos de gentibus aut de Judæis aut de hæreticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinæ pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit.
Read all of Leviticus 25
Cross References
Psalms 2:8Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. + 2.8 Postula. AUG. Ad susceptionem hominis pertinet: quæ pro salute hominum facta, secundum quam interpellat pro nobis. Hæreditatem. CASS. Hæreditas ab hero, quod in ea potestate libera dominetur. 1
Isaiah 14:2Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 25:44