Isaiah 14:2
Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 25:44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: + 25.44 Servus et ancilla. ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilæum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.
Psalms 68:18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me. + 68.18 A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis. 1
Isaiah 49:22Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
Isaiah 60:4Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent. + 60.4 Leva in circuitu oculos. Cui simile: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem Joan. 4.. Filii tui. HIER. Quos in fide genuisti: Unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Primi fideles de Judæis quando Spiritus sanctus datus est, erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo 1304est Act. 2., vel gentes ex omnibus partibus mundi. De longe venient. Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Vos qui eratis longe, facti estis prope Ephes. 2.. De latere. ID. Quidam codices habent, etc., usque ad, neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur.
Isaiah 60:14Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël. + 60.14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet.
Isaiah 66:12Quia hæc dicit Dominus: Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis: ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis. + 66.12 Blandientur vobis. HIER. Sustentantes, lac dantes, sicut ille qui dicit, Obsecro vos, fatres, per misericordiam Dei ut exhibeatis corda vestra Rom. 12., etc. Et: Obsecro vos tanquam advenas, I Petr. 2.. etc.