The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 25 › Leviticus 25:45

Leviticus 25:45

et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos: + 25.45 Qui ex his. ISICH. Judæorum cognati hæretici, qui eadem nobiscum prædicant mysteria, quasi sint in terra nostra: sed non recte et perfecte credunt. Hos habebitis. ID. Quos de gentibus aut de Judæis aut de hæreticis convertimus, quasi servos et ancillas in perpetuum acquirimus: quia pro eis doctrinæ pecuniam expendimus, et filiis nostris, id est discipulis docendos tradere possumus, sicut Paulus Tito Cretenses, Timotheo Ephesios docendos commisit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Moreover of the children of the strangers that do sojourn among you, of them shall ye buy, and of their families that are with you, which they begat in your land: and they shall be your possession.

In Context

44Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt: + 25.44 Servus et ancilla. ISICH. Ostendit quid distet inter eos, quos ex infidelibus Deo salvamus, quosque jam fideles, et nobis similes vocationis et conversationis dignitate pro tempore virtutibus attenuatos corrigimus: hi enim usque ad jubilæum apud nos operantur, illi autem servi sunt perpetui.

46et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum: fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam. + 25.46 Fratres autem. Quasi non eadem dignitate apud vos erunt, quos de impiis convertistis, et quos lapsos reparastis.

Read all of Leviticus 25

Cross References

Isaiah 56:3Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. + 56.3 Et non dicat. ID. Hoc contra Judæos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judæi et Græci Rom. 10.. Eunuchus. ID. Propter regnum cœlorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 25:45

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 25:44Leviticus 25Leviticus 25:46 →