Isaiah 56:3
Et non dicat filius advenæ qui adhæret Domino, dicens: Separatione dividet me Dominus a populo suo; et non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. + 56.3 Et non dicat. ID. Hoc contra Judæos, qui sibi tantum adventum Christi vendicabant, et alios desperare cogebant. Sed non est distinctio Judæi et Græci Rom. 10.. Eunuchus. ID. Propter regnum cœlorum, qui mortificant membra sua super terram, etc., usque ad quod de semine spiritualis operis dicitur, non prolis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 18:4Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.
Deuteronomy 23:1Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini. + 23.1 Non intrabit. Omnes qui molliter vivunt, nec virile opus perficiunt, non possunt permanere in congregatione sanctorum nec digni sunt introitu regni cœlorum, quod violentiam patitur, et violenti diripiunt illud. Mamzer. Degener sensu vel moribus; vel quem hæreticorum pravitas in perceptione sacramentorum degenerem fecit; vel ritus gentilitatis aut Judaismi maculavit. Is in Ecclesiam recipietur, cum integra fide decalogum legis secundum Evangelii institutionem servaverit, et carnalem conversationem Spiritu sancto roboratus abdicaverit; unde: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata Matth. 19.. Et alibi: Ego sum ostium: per me si quis intrat, salvabitur Joan. 10..
Deuteronomy 23:9Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. + 23.9 Quando. Spiritales Christi milites instruit, quibus alibi dicitur: Omnis qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet I Cor. 9.. Si. AUG., lib. de bono conjugali, cap. 20. Multa ponit lex in sacramentis et umbris futurorum, etc., usque ad non quia corpus mortuum peccatum est, sed significat peccatum animæ a justitia desertæ. Mystice GREG., lib. IX Moral., cap. 40. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus, etc. Nocturnum somnium tentatio occulta, etc., usque ad et ad fidelium merita reparetur præsumenda.
Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
Isaiah 56:5dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
Jeremiah 39:16Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.