Leviticus 25:51
Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: + 25.51 Reddet. ID. Secundum ea quæ peccavit, oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
52si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
Cross References
Leviticus 25:16Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium: et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. + 25.16 Quanto plures ID.. Id est, si potest multum operari, multum fructum exiget; si multum non potest, parum rependet; feret enim hic trigesimum, iste sexagesimum, ille centesimum fructum Matth. 13..
Leviticus 27:18Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilæum, et detrahetur ex pretio.