The Bible Software
bible.software › Leviticus › Leviticus 25 › Leviticus 25:50

Leviticus 25:50

supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. + 25.50 Supputatis. ID. Id est tractando apud se qua virtute, etc., usque ad ideo Dominus ait illi: Hodie salus huic domui facta est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he shall reckon with him that bought him from the year that he was sold to him unto the year of jubile: and the price of his sale shall be according unto the number of years, according to the time of an hired servant shall it be with him.

In Context

49et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se, + 25.49 Patruus, etc. ID.. Patrueles sunt, qui nos in fide genuerunt, fratres eorum consimiles prædicatores, filii fratrum discipuli consimilium. Consanguineus. ID. Qui remotior patruo vel patrueli, sed propinquior affini. Qui enim suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem abnegavit I Tim. 5.. Affinis. ID. In cognatione fidei incarnationis Christi, qui de carne ejus et ossibus sumus. Sin autem. ID. Pro libertate nostra et gloria Spiritus sanctus agit, et quemcunque servum peccati virtutibus redimi præcipit. Et ipse. ID. Qui pauper factus est in peccato, cum prius virtute et doctrina dives esset, recte seipsum liberat dum exhortando, consulendo ad virtutem revocat.

51Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium: + 25.51 Reddet. ID. Secundum ea quæ peccavit, oportet pretium reddere. Quod gula peccavit, jejunium corrigat; quod garrulitas admisit, silentium deleat, et similiter contrariis curantur contraria.

Read all of Leviticus 25

Cross References

Leviticus 25:53quibus ante servivit mercedibus imputatis: non affliget eum violenter in conspectu tuo.

Job 7:1[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus. + 7.1 Et sicut dies mercenarii. GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:

Isaiah 16:14Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus. + 16.14 In tribus annis: quasi diceret: Sicut pauci racemi remanent, etc., usque ad sed relicto errore conversus, tribus annis tantum parvus et modicus et inglorius relinquitur. Mercenari. ID. Falsa doctrina omnia lucri causa facit, etc., usque ad levius peccatum est aperte peccare quam sanctitatem simulare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 25:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 25:49Leviticus 25Leviticus 25:51 →