The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 25 › Leviticus 25:7

Leviticus 25:7

jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And for thy cattle, and for the beast that are in thy land, shall all the increase thereof be meat.

In Context

6sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te: + 25.6 Sed erunt, etc. Non prohibet Dominum vesci eis quæ sponte sunt, sed reponere in usum proprium.

8Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: + 25.8 Numerabis quoque. Interrogemus Judæos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare præcepit, quare quinquagesimum annum celebrari præcepit: septem enim hebdomadæ annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judæorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. Septem. In hebdomada dierum humanum sæculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa ætas sæculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo, etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti Thes. 4.. Oportet enim suscitantem præcedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere præcepit.

Read all of Leviticus 25

Cross References

Exodus 23:10Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: + 23.10 Sex annis seminabis terram tuam. AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 25:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 25:6Leviticus 25Leviticus 25:8 →