The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 25 › Leviticus 25:8

Leviticus 25:8

Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem: + 25.8 Numerabis quoque. Interrogemus Judæos, si septimum diem ut aiunt legislator honoravit, et ab operibus vacare præcepit, quare quinquagesimum annum celebrari præcepit: septem enim hebdomadæ annos quadraginta novem faciunt. Non ergo quinquagesimo vacare oporteret, nisi mysterium lex significaret, quod Judæorum infirmitas non caperet. Duplex enim a Deo visibilium omnium significatur consummatio; una cujusque singularis, altera omnium communis, quando tempus operandi non erit; in superioribus primam, in his insinuat secundam. Septem. In hebdomada dierum humanum sæculum dividitur. Cum igitur hic numerus multiplicatus in semetipso fuerit, et tota completa ætas sæculi, et tempus devolutum ad finem pervenerit, succedit quinquagesimus quasi quadragesimo nono anno, in quo erit resurrectio, unde subdit: Et clangens buccina mense septimo, etc. Unde Apostolus: In tuba Dei descendent de cœlo, et mortui qui in Christo sunt resurgent incorrupti Thes. 4.. Oportet enim suscitantem præcedere tubam: ideo in quadragesimo et nono anno, in quo communis est consummatio, tuba canere præcepit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt number seven sabbaths of years unto thee, seven times seven years; and the space of the seven sabbaths of years shall be unto thee forty and nine years.

In Context

7jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.

9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. + 25.9 Mense septimo. Quia quasi septimo mense ætatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Ægyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus.

Read all of Leviticus 25

Cross References

Leviticus 23:15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,

Psalms 89:16Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. + 89.16 Respice in servos tuos. Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. Et dirige filios eorum. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 25:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 25:7Leviticus 25Leviticus 25:9 →